Girolamo Angeriano erotopaegnion, 20

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


20. de Caelia

Cum Venerem aspicerem sine flammis, "accipe," dixi,

      "De nostro flammam corpore." at illa mihi,

"Sunt versa in cinerem tua pectora. si volo flammam,

      Dat flammam ex oculis Caelia, et uro deos."