Girolamo Angeriano erotopaegnion, 19

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


19. de Caelia et Amore

Ibat venatum in silvas telumque gerebat

      Caelia, et alipedi maxima stabat equo.

Obvius it volucris puer illi, telaque vibrans,

      "Certemus," fatur, "dum geris arma, simul."

5

Caelia sed, tenerum ridens, ait, "arma gerentem,

      Stulte, petis non te vici ego inermis? abi."