Girolamo Angeriano erotopaegnion, 18

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


18. de statua eiusdem

Dum niveo ducit raram de marmore formam

      Sculptor, et eximiae perfecit artis opus,

"Vera haec effigies?" quidam inquit, "et illius hic stat

      Flatilis in venis spiritus? ora movet?

5

Haec ferit, illa ferit; surdis haec auribus, illa

      Auribus et surdis; haec riget, illa riget;

Haec alba, illa alba; haec magis est crudelis, et illa

      Crudelis magis est; haec silet, illa silet.

Haec glacialis hiems friget, glacialis et illa

10

      Friget hiems, lapis haec sculptus, et illa lapis.

Sed non aequales sunt una parte, quod illa,

      Illa magis vento mobilis, haec stabilis."