Girolamo Angeriano erotopaegnion, 17

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


17. ad eandem

Caelia, cui tantum tribuit Natura Polusque,

      Sit minor ingenio ut femina virque tuo;

Caelia, formosis forma praestante deabus,

      Moribus et priscis anteferenda viris;

5

Caelia, Pierias inter veneranda sorores

      Arte tua et dulci verba sonante lyra;

Omnia sub caelo quae sunt, tibi, Caelia, cedunt

      Ingenio, forma, moribus, arte, lyra.