Girolamo Angeriano erotopaegnion, 16

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


16. ad Caeliam

Vt grex porcorum morti servamur, et hora

      Crastina quid tradet dicere nemo potest.

Hoc cuicunque notum cum sit, vivamus, et omnis

      Apposito fugiat cura dolorque mero.

5

Res alias fortuna negat? fortuna beatum

      Me faciet, si tu, Caelia diva, voles.