Girolamo Angeriano erotopaegnion, 14

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


14. de Caelia

Stabat Amor, stabat mea Caelia. uterque favillas

      In me vertebant, hic face et illa oculis.

Victus eram, victus, cum fallax ore rubenti

      Dixit Amor, "iaculis da tua corda meis,

5

Tete redde mihi." dixi, "me reddo puellae,

      Non tibi; tu saeva cuspide regna tenes.

Illa meis ornet spoliis sua templa, gravique

      Illius ante pedes compede vinctus eam."

Haec simul ut fudi trepidanti pectore verba,

10

      Alligor, atque libens do mea colla iugo.

Quis credet fronti? visa est tunc mitis, at illa,

      Illa magis feta tigride saeva fuit.