Girolamo Angeriano erotopaegnion, 13

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


13. de seipso dialogus

Quid quaeris? quo tendis, iners? quo vota feruntur?

      Dic, cupis auratos forsan habere lares?

Hoc alii poscant. vis culti iugera campi

      An regum solium pontificumque toros?

5

Infelix quicunque cupit. quodcunque sub undis

      Hermus habet teneam, quae mihi tuta quies?

Irus inops essem, quamvis immensa tenerem

      Imperia aut gazas, Croese superbe, tuas.

Nudus in has veni terras, et nudus abibo;

10

      Hinc mea sollicito vita labore caret.

Hinc pello curas, et laetam duco iuventam;

      Hinc sperno quicquid dives avarus habet.

Nil ergo exoptas? exopto ut diligat illa

      Me totum et dulci simus uterque toro.