Girolamo Angeriano erotopaegnion, 9

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


9. de Caelia et Amore

Caelia fatur, Amor fatur. sua lumina pandit

      Caelia, purpureus lumina pandit Amor.

Caelia dormit, Amor dormit. stat Caelia sola,

      Solus Amor. ridet Caelia, ridet Amor.

5

Caelia plaudit, Amor plaudit. dat Caelia cantus,

      Cantat Amor. plorat Caelia, plorat Amor.

Caelia plectra manu tractat, sua plectra decorus

      Tractat Amor. vadit Caelia, vadit Amor.

Quodcunque illa facit, facit hic. tamen ordine in uno

10

      Hoc variant: saeva est Caelia, mitis Amor.