Girolamo Angeriano erotopaegnion, 8

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


8. de Caelia

Sunt geminae Veneres, Musaeque bis quinque, Dianae

      Et geminae, pulchrae quattuor et Charites.

Omnibus in rebus Venus est mea Caelia, Musa

      Docta, Diana nitens, et sine labe Charis.