Girolamo Angeriano erotopaegnion, 7

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


7. de forma et sapientia dialogus

Forma quid est? decor almus, vivax gratia, gratus

      Per iusta admixtus membra colore favor.

Quae soror huic? soror huic felix Sapientia, at illa,

      Illa animum, haec oculos conspicienda rapit.

5

Quae formosa magis? magis haec formosa, magisque

      Allicit; illato lumine cuncta beat.

Sed cur hanc sequimur, iacet altera pressa, siletque?

      Non mirum: placida haec et levis, illa riget.

Haec grato et dulci procedit et ore nitenti,

10

      Illa incompositis stat pudibunda comis.

Haec quare inflammat? Vivos quia visa per artus

      Influit, et radiis cor bibit ipsa suis.

In pretio quae stat? fulvo haec pretiosior auro.

      Hanc quis non magnum numen habere videt?

15

Cur haec, ferventi ceu flos aestate fatiscens,

      Praefertur? nitet haec, haec nitet, illa latet.

Hoc quod cernit amat quisquam, miratur et illud.

      Hinc veniunt chartis quae modo texo meis.

Quid tunc Pallas erat, vis et Iunonia, malum

20

      Cum tulit a pulchro iudice laeta Venus?

Quid ni Forma fuit, per quam tot funera Troes

      Acciperent, per quam Graecia maesta foret?

Hyperides sileat, potuit sua pectora Phryne

      Denudans rigidi flectere iura fori.

25

Et Gorgo attonitos in marmora vertit amantes,

      Vicit et attonitos Hippodamia duces.

Non mirum, ergo, meos si Caelia flexit ocellos:

      Digna est illa homines, digna movere deos.