Girolamo Angeriano erotopaegnion, 5

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


5. ad Caeliam

Non ego turbati crescentia nubila caeli,

      Non vereor fluctus, atra procella, tuos,

Non mare cum saevit ventis, non grandinis ictus,

      Non dura imperio fulmina missa Iovis,

5

Non pestes morbosque graves, non plena cicutis

      Pocula, non colubri dira venena trucis,

Non subitos terrae motus, non horrida Martis

      Proelia, non casus, sors male fida, tuos,

Non rapidos ignes, non Mortis tela recurva,

10

      Non Styga, non terno qui vorat ore canem.

Nil haec. at solum vereor te, Caelia; solum

      Tu potis et vitam et tradere fata mihi.