Girolamo Angeriano erotopaegnion, 4

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


4. de Caelia et Amore

Lassatus cursu et quaerens requiescere, pulchrae

      Virginis in gremium candidus ibat Amor.

Illa excandescit tamquam Notus imbribus actus,

      Tamquam in vesano nigra procella mari.

5

Excutit hunc totis manibus, proclamat, et obstat

      Pollueret castos ne sibi flamma sinus.

"Cur ita trudor?" ait deus. admiratur. at illa,

      Illa inquit, "non sum Caelia nota tibi?"

Vt pede qui pressit colubrum, post horret abitque,

10

      Sic miser audito hoc nomine fugit Amor;

Et fugiens dixit, "fugienti parce! parentem

      Credideram, non te. tu mihi visa parens."