Girolamo Angeriano erotopaegnion, 3

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


3. de seipso

Aonium, ut fierem vates, haurire liquorem

      Optabam, et lauri nectere fronde caput.

Accessi ad fontes. vidit me Phoebus ab alto

      Culmine. "quae poscis dona negantur," ait.

5

Eiectus, flevi. tandem, miserata labores,

      Alma Venus, "Paphias i bibe," dixit, "aquas."

Accessi, et sitiens absorpsi mixta venenis

      Pocula, et ignifero mersus in amne fui.

Nunc haec poena mihi, nam dicere cogor amores,

10

      Non carmen, fati cantor et esse mei.