Girolamo Angeriano erotopaegnion, 1

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


1. ad Ioannem Iacobum Castileonaeum,
Mediolanensem, Patricium, Bari Archiepiscopum

Munera si nequeo tibi mittere magna, libellum

      Hunc parvum et nugas, ut queo, mitto meas.

At si laudanda completur voce libellus

      Hic parvus, dignum et nobile munus erit.

5

Deficiunt vestes, argentum, et iaspis, et aurum,

      Sed non quae docta carmina scripta manu.

Sit quodcunque tamen quod trado, suscipe; saepe

      Vilibus ornatur frondibus ara deum.

Suscipe, cor trado, et mentem cum corde, meumque

10

      Trado animum: hic picta figura mei.

Castileonaeos inter venerandus honores

      Primus es, et patriae gloria prima tuae,

Et maiora meres, nosco. si cernis amorem

      Ipse meum, magni pignus amoris habes.