Giorgio Gadio carmina ad Blasium Hoelcelium, 3

Testo base di riferimento: P. Bonomo, 1518

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


3. Georgii Gadii epithalamium
in nuptiis Blasii Hoelcelii ac Mariae Rumulae

Huc Hymenee ueni turba comitatus ab omni

      Diuorum, faustos quae facit esse thoros.

Quaeque potest hilares noctes praestare, diesque:

      Atque nouis nuptis gaudia longa dare.

5

Duc tecum Charites, et te comitentur amores:

      Ac quae de nullo nata parente Venus.

Te phoebus, Bromius, risus, iocus, atque uoluptas

      Circumstentque omnes ex helicone deae.

Iste dies tuus est, genialia sacra parantur:

10

      Iungitur Hoelcelio rumula progenies.

Blasius est sponsus, uatum columenque decusque.

      Solamen miseris, confugiumque bonis.

Qui per uirtutes, studium, durosque labores

      Augusto meruit carus et esse deo.

15

Pace bonus calamo tractare negocia, bellum.

      Quum poscit, sed non aptus ad arma minus.

Blasius insolito nexu gratoque ligatur:

      Atque datur uiridi uirgo tenella uiro.

Virgo pudica nimis, nimis et formosa, nimisque

20

      Blandula, palladiis et nimis aucta bonis.

Cui Petrus pater est, qui quaestor Caesaris aequus

      Ac prudens opibusque ac probitate nitet.

Aduentare deos faciles, thalamoque fauentes

      Parte polus leua prospera signa dedit.

25

Quae mora uos retinet? cessat quid obire minister

      Quilibet officiis munera iussa suis?

Vestiat hic postes hedera: lauroque coronet:

      Ast alius flores spargat, et ille crocum.

Hinc alius pictis sternat triclinia pannis:

30

      Splendeat ut uario tota colore domus.

Erigat is abacum, preciosaque uasa per omnes

      Disponat certa non sine lege gradus.

Et uos uicinos, carosque uocate propinquos:

      Adsit ut officio foemina uirque pio.

35

Ante fores stat turba frequens decorata lacernis

      Mollibus, et capiti florea serta gerit.

Timpana rauca sonant, dat acutum fistula cantum:

      Dulce melos cytharae, constituuntque lyrae.

Iam prodi noua nupta, ueni iam sponse sacerdos

40

      Vos ad templa uocat, iam noua nupta ueni.

Pompa parata omnis, procedunt ordine certo:

      Matres atque uiri, uirgineique chori.

Quid demissa oculos graderis noua nupta: procaces

      Ne iuuenum uoces: ne mala uerba time.

45

Excipe connubii socios uittate sacerdos

      Et primo in templi limine siste pares.

Apprendasque manus, et aperto carmine iungant

      Foedera, quae sola sint dirimenda nece.

Annuat haec certa, tua sum: tuus ille, loquela,

50

      Annulus in digitum testis et unus eat.

Hinc his concordes animos, sobolemque precator

      Foecundam, et uitae tempora longa simul.

Sed uos transacto socii iam foedere, sponso

      Parcite uibratas dilacerare comas.

55

Tota cohors templi subeat penetralia, sacris

      Insistatque silens, et bene fausta roget.

Et dum sacra deo datur hostia, conferat aris

      Ordine bis humili quilibet aera manu.

Mox quum finis erit, stent ante altaria nupti:

60

      Perque sacerdotem tradita uina bibant.

Et quae uerba canet faciet quae signa, libenter

      Excipiant, foelix auguriumque probent.

Aspersi demum cuncti lustralibus undis

      Ad sponsalitias uos remeate domos.

65

Hic limen ne sponsa teras pede, transige saltu:

      Vt procul a thalamo fascinus omnis eat:

Hora petit, stimulatque fames, discumbite mensis:

      Pellentes epulis tristiciamque mero.

Hic aper et ceruus, turdus, perdixque, lepusque

70

      Piscis de rapido tractus et amne recens.

Sint et ad intinctus liquamina grata, palato

      Quicquid et ars sapidum nouit et ingenium.

Cretica uina fluant et Tergestina redundent

      Quaeque Athesis, Rhenus parturit atque Nicer.

75

Ac postquam calices mensis, mappaeque remotae

      Guttatimque cadens lauerit unda manus.

Xenia certatim sponsae date, lusibus inde

      Et choreis totum continuate diem.

Post defessa iterum dapibus recreate meroque

80

      Corpora: mox choreas et renouate iocos:

Nox uenit, in thalamum sponsos sociate frequentes:

      Impositosque thoro culcitra lata tegat.

Iam licet: ite omnes foelix faustumque rogantes

      Vt sit connubium, numina sancta prius.

85

Nullus adest: sponsi placido certate duello:

      Per quod perpetuus congeneratur amor.

Amplexus uincant hederas, sint oscula conchis

      Quae simul aduenient, conglutinata magis.

Cetera que fient, tu conscie lectule dulcis

90

      Secreti, sic tu fida lucerna tace.