Giorgio Gadio carmina ad Blasium Hoelcelium, 1

Reference basis text: P. Bonomo, 1518

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


1. Georgius Gadius Blasio Hoelcelio

Cantant Hoelcelium noui poetae,

Tollunt hystorici suis libellis,

Et diuum sibi dictitant coluntque,

Hoc uultus facit omnibus serenus,

5

Hoc uirtus, probitas, iocique compti,

Et quas pierides amas puellae,

Hinc Caesar tibi fert libens honores.

Hinc Ioseph tibi dat dicatque monstra.

Prisco tempore uisa, uel recenti.

10

Sic semper foueas amesque uates.

Atque hos munificis sequare donis.

Si foelix cupis esse, si beatus.

Reddes temporibus tuis Marones.

Et Flaccos, tua qui polo locabunt

15

Claro nomina, uersibus canoris.