incerti poetae carmina de gente Portensi, 13

Reference basis text: Cecilia Salmistraro, 1981-82

Editing of the digital edition: M. Rossi


13. libellus ad vatem

"Indue me, vates, Libyci non magne leonis

      Seu me frendentis tegmina pellis apri:

Nanque tuos monitus, rigidos Portensis et ungues

      Iudicis et timeo tela parata neci.

5

Quisquis ibi Phoebum sequitur Phoebique sorores,

      Nititur et sacri scandere tecta iugi,

Haurit et Aonio vitreos e fonte liquores,

      Doctus Apollineis hic canit arma modis.

Verum non omnes divina poemata curant,

10

      Serta nec aeternis laurea temporibus.

Res hic coelestis meditatur, ut omnia divum

      Alter iura fovet, lucida et astra poli.

Ergo iure queror, patulis nanque auribus hauris

      Quae colat has Phoebo turba dicata domos.

15

Denique villosi fultus si pelle leonis

      Aut si spumosi tegmine tectus apri,

Non hominis rabiem timeam, non tela cruore

      Tincta Lycambeo, iudicis ora trucis.

At nunc quid faciam?" "Ronchos, age, fraude solutos,

20

      Falle: dolus Phrygias vertit Vlixis opes."