10. de vatibus non immerita querela
Heu vates miseri, grandi qui culta labore
Et faciunt sera carmina fausta die,
Quos vigiles Steropes, Brontes et nudus Pyracmon
Multaque quos media nocte lucerna videt;
5
Percurrunt fessi tam longa volumina in hora,
Historias, orbem, sydera, rhetoricos.
Dic, rogo, quae merces? Quae tanti digna laboris
Praemia? Quae doctis munera carminibus?
Merces sutori, merces dignissima fabris
10
Sumit et aera sua vir sacer alba prece.
"Quid mirum? Vates, evincti tempora sertis,
Non horrent fatum, pensa nec ulla trium".
Et nugae et vanum! Terris namque omne quod ortum est
Et fatum et leti iura nefanda timet.
15
Aspera fata quidem merito mortalia cuncta,
Quadrupedes trepidant alituumque genus.
Invida namque, vides, aequat mors omnia falce:
Illa rapit iuvenes, subripit illa senes.
Vatibus aeternis non reddit praemia siquis,
20
Ora canis Ditis sentiat et rabiem;
Pernegat et siquis miseris dignissima dona,
Thesiphones noscat quanta sit ira trucis.
Illi, quisquis erit, sint tempora nulla quietis,
Sintque graves tenebrae, sit neque grata dies.
25
Si labor immensus vati, cur debita, parce,
Praemia, cur doctis munera digna negas?
Tempore quod nostro merces iure omnibus aequa,
Vatibus et miseris nulla moneta datur.