incerti poetae carmina de gente Portensi, 5

Testo base di riferimento: Cecilia Salmistraro, 1981-82

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


5. ad turbam Pieriam de iuvene poene mortuo elegia

Cuum mihi non aliquid sit nostro tempore maius

      Quod canerem, Musis turba dicata novem,

De me elegos tristes, elegos sic iure vocabo,

      Incipiam: imparibus, vulgus, adesto modis.

5

Sextili iam mense dies sunt ferme peracti

      Bisseptem et lauro mane revecta dies,

Limina quum subii; at, Phoebum castasque sorores

      Vt vidi, crevit pectore magna sitis

Vt te, o Antoni, quo non praestantior alter,

10

      Historiamque tuam, pluraque concinerem.

Tum, Phoebo sacrata manus, puer affuit et me

      Dispolians tentat tundere poste caput.

Dehinc non dura meas Clotho properavit ad aedes

      Cuum mea iam pressit lumina sera sopor

15

Et lectum ad nostrum Stygius chorus affuit omnis,

      Tantalus, Ixion, Eumenidumque faces,

Defuit haud varium multo cum lumine monstrum,

      Saepius et qui tum dicere: "Noster eris".

Quae gerit impexos atris pro crinibus angues

20

      Astitit et Ditis Persephonesque furor,

Atque canis Stygius, stellatus iaspide pulchra

      Venit ut, assuetos edidit ore sonos.

Fluctuat hinc venter fundoque exaestuat imo

      Et mea membra, suo cassa liquore, gemunt

25

Vtraque: nanque meos febris consumpserat artus;

      Haec rapuit lympham, fervida ad ore merum.

Tunc immensa sitim tantam non flumina sedent,

      Nec rivi Musis sacra nec unda novem.

Ante oculos letum tandem quum staret, Apollo

30

      Me celebrem et mitem iussit virum.

Hic, ubi colla gravi morbo languentia vidit

      Et mea non solito membra labore premi,

"En nostras - inquit - iuvenis, veniemus ad artes:

      Nam dare decretum praesidium est animo".

35

Hic, sacra turba, sacris Musis adverte parumper,

      Indicat haec calamo quod mea charta brevi.

Qui fluvios stygios et qui vada tristia vidi

      Et tetigi nigri qui modo tecta dei,

Artibus en Phoebi superas traducor ad auras,

40

      Obvia moxque oculis astra fuere meis.

Tempus erat plenis manibus quo vasa ferebat

      Sextilis, quo tum flumina ventris eunt,

Quum proprios ascendo lares, quum tecta pererro,

      Qua rapidus quondam pes meus ire memor,

45

Querendo febris causam, ne obtundere posses

      Vocibus assiduis Pierium iuvenem.

Haec volui tardo calamo lusisse manuque

      Sopita, ut legeres dicere quod nequeo.