4. ad Portam domum nobilem
Porta, ego ne dulces monitus laudataque iussa
Asperner? Numeris iam referere meis.
Tu dominum decoras, patrem quem fors mihi quondam
Alma dedit, sine quo iam mea vita nihil,
5
Virtutum foecunda parens, foecunda virorum
Quales illa tulit candida simplicitas.
Est tibi, confiteor, dominus qui robore firmo,
Pectore qui forti perferet omne malum.
Hic quantum multos excedit tempore et annis,
10
Tantum alios superat viribus ingenii.
Huic par non ullus vita, probitate fideque,
In quo vesta habitat relligioque Numae.
Exulta iam, Porta, igitur, quod nacta patronum
Tam celebrem tibi sis, tam celebremque virum.
15
Profer et hinc laetam faciem vultumque serenum,
Quod domini teneas maxima iura tui.
Porta, magis laetor nostro te includere versu
Quam Phrigias optem divitiasque Midae;
Sed domino me dede tuo, quem sors mihi patrem
20
Iussit, si foelix vivere in orbe cupis.