Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 11

Testo base di riferimento: B. Glavičić, 1978

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


11.

Interea luxere faces, et murmur ab umbris

Auditus magis atque magis clarescit et horror

Ingruit: excutiunt somnum, rapit arma iuuentus.

Qualis Amathitem pacato gurgite Ionam

5

Quom ratis euexit flatu spirante secundo,

Fluctibus acta repens euertitque aequora turbo,

Tindarides micuere faces et spumea ducto

Murmurat unda salo, nautas timor excitat ingens,

Incumbunt operi, uorat acrem bellua Ionam:

10

Dux Erebi subiit sceleroso inductus Iuda

Ceu thorace, duas agitans in bella cohortes,

Praesidis una quidem, sed principis altera mystae.

Sunt his tela sudes accinctaque comminus enses

Arma, faces quatiunt inclusaque lumina cornu.

15

Proditor his Christum mentita per oscula Iudas

Signaque sacrilego ferus indicat ore Magistrum.

Hic uentura uidens in se, est quaecunque profatus,

Exit in occursum, quibus hoc "Quem quaeritis?" inquit.

"Nazareth auctorem", referunt, "florentis Iesum."

20

Lampadas has etenim lux Christi et signa fefellit,

Sed se sponte sua manifesto nomine prodit

His "Ego sum" dicens. Hoc illa ut fulminis ictu

Versa retro fusos fluxerunt arma per hostes.

Nomen ab euentu res et diuina patescit.

25

Talis mille uiros arrepta strauit aselli

Mandibula Samson et uictor uomere Sangar

Aut uno extinxit fortissimus impete Dauid.

At fecit Vitae praesentia surgere lapsos.

Illis rursus ait: "Quem quaeritis?" Hostis "Iesum"

30

Vociferat, "magno Galilaei a monte Taboris."

"Iam pridem uobis ego sum professus, eundem

Me modo profiteor. Quem quaeritis, ecce uidetis.

Ergo meos (si me uultis) sinite ire sodales!"

Hoc perfecta dedit dicto promissa parenti,

35

Iactatusque mari Ionas fluctuque tumenti.

Signa dedit Iudas et proditor oscula fixit,

Oscula foeda Ioab fratri quae fixit Amasae,

Quale, Caine, tuum crimen decussit Abellem.

Ast ea tum Iesus non aspernatus, amico

40

Ore uenenatam quin est affatus Echidnam,

Cuius in ore nefas simulato immane retexit.

Framea tum Petri uibrata a uertice summo

Auriculam dextro deiecit tempore Malchi,

Malchi, pontificis famulantis in aede uetusta.

45

"Non tali auxilio nobis opus", inquit Iesus;

"Petre, reduc ensem uaginae aut siste paternum

Craterem, mihi quem genitor dedit ipse bibendum!

Omnis enim miles qui iniussus strinxerit ensem,

Ense periturus poenas dabit. Arduus aether

50

Non mihi bis senis legionibus inferet arma,

Vna si tantum genetorem uoce rogaro?"

Integrat hinc tactu auriculas et uulnere sanat.

 

Impia tum miti conuersus in agmina uultu:

"Siccine ut infestum me contra arma ista latronem?!

55

Mene", ait, "apprendi synagoga hoc Marte decebat?

Nonne recens templi populos ego sede docebam

Vos apud, inque dies, adeo ut me nemo teneret?

Vestra sed hora uenit, caliginis atra potestas."

Inuadunt, subito conuoluitur agmine Christus.

 

60

Corripuere lupi rabidis ut faucibus agnum,

Factrices strinxere manus terreque polique.

Ecce deus trahitur, Libertas capta ligatur,

 

Ducitur optatam pius en Isachus ad aram,

Vinctus ob inuidiam fraternae bilis Ioseph

65

Abreptumque sibi fera pessima foedat amictum,

Qualis auara suum uinclis innodat amantem

Dalida pro fuluo Sansonaque uendidit auro.