Giacomo Bon de vita et gestis Christi, 10

Testo base di riferimento: B. Glavičić, 1978

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


10.

Haec ubi dicta dedit, praecordia concitat ingens

Spiritus interior turbato ac pectore fatur:

"En equidem caetus uestri qui tradar ab uno!

Et manus ecce rapax ausa hac accumbere mensa est!"

5

Consternata cadunt sociorum corda futuri

Ancipites animique pauent et singula tentant

Ora uirum, quisnam ille foret scrutante tumultu.

Pro se quisque timet, sibi forte instare tremendum,

Dirum, immite nefas alterna et uoce petebant:

10

"Nunquid ego, Rabbi, sim proditor ille cruentus?"

"Quae manus hoc mecum est intingier ausa catino,

Illius est", inquit, "scelus id molita nefandum.

Porro ego pro serie Scripturae incedo, sed illi

Vae, per quem natum tradetur Virgine germen!

15

Non nasci satius fuit illi matris ab alvo!"

Hic immane tegens in pectore uirus Echidna,

Vt lupus inter oues simulato uellere profert

Ballatum: "Mene, o Rabbi, talem esse putabis?!"

"Ore tuo dicis, tua uox te accusat, Iuda!"

20

Interea maesti Ioannis amabile Iesu

In gremio domini caput a ceruice recumbit:

Quale nitet malum foelicis in arbore rami

Et sese uiridi foliorum protegit umbra.

Innuit huic Petrus, quo posceret, ille quis esset

25

Proditor. Ergo iterum caput ad coeleste reclinat

Pectus et exquirit: "Quis proditor impius ille est?"

"Ille est quoi panem mea dextera tradet inunctum."

Dixit et intinctam Cererem porrexit Iudae.

Post ipsam penetrat malus effera pectora daemon.

30

Christus ait: "Propere quod iam moliris obito!"

Haec ignota fuit toti sententia mensae.

Continuo egreditur Iudas, et pallida noctis

Luna per umbrosas sua lumina texerat alas.