Ad eandem
Est ignota mihi quamquam parnasia rupes,
Vertice quae gemino sidera celsa ferit,
Nec nos Aonides etiam coluere sorores,
Oraque Gorgoneo nec maduere lacu,
5
Nec mihi phocaicae laurus meruisse coronam
Contigit et plectrum dicere, Phoebe, tuum;
Nec mihi Cyrrhaeis licuit cantare sub antris;
Nec tetigit mentem pieriusque calor.
Nec dubito audacem quin tu mirabere Amaseum
10
Plura mihi et vitio, diva puella, dabis,
Haec referens primo aspectu: "Quis carmine auctor?
Vnde venit? Quove est littera missa loco?"
Forsitan et celeri percurrens nomen ocello
Ipsa meum, dicens: "O bone vir, quid ais?
15
Quid tibi nobiscum est, quum te non novimus unquam,
Quum prius inter nos nec fuit ullus amor?"
Forsan et excipies rigidis haec scripta chachinnis
Vix bene principium, candida Nympha, legens;
Forsan et ingrato tu fastidita libello
20
Haec eadem flammis aut abolenda dabis.
Attamen exorem (licet exorare puellam)
Te sine, ut haec hylari carmina fronte legas.
Haec etenim quamquam nil te perlecta iuvabunt
Sunt, Cassandra, tibi, sunt nocitura nihil.
25
Cum celebris me me tua fama coegerit ore
Ecce rudi steriles promere, Nympha, iocos,
Vsque adeo nostras de te vox impulit aures
Hic mihi ab Hunnis saepe relata viris.
Namque tuos dicunt se se invisisse penates
30
Atque etiam ob vultus obstupuisse tuos,
Vt fama est, viso quondam Phorcinidis ore,
Obstupuisse homines, obstupuisse feras.
Te sensisse ferunt Demosthenis et Ciceronis
Torrentem elloquio maeoniaque tuba.
35
Nymphalemque habitum narrant gestare Thaliae,
Non te dissimilem moribus aut facie.
Fertur et Adriacum quod si te suscipit aequor
Forte brevi cymba remigioque brevi
Et chelis incipias tu dinumerare canoras
40
Forte fides, celeri et plectra movere manu,
Et canere incipias tu carmina digna Marone
Nec quoque Homericiis inferiora modis,
Te patrem Oceanum, placidamque invisere Thetim
Nereaque et viridi Dorida cum sobole,
45
Atque undis efferre suis caput Enosigaeum
Allectum cythara mellifluisque iocis,
Et posita armigeros Tritones undique concha
Ad te confluere et dulcia verba sequi.
Gurgite Carpatio fama est, Cassandra, relicto
50
Prothea Neptuni te quoque adire grege;
Et tibi certatim salientes ludere pisces,
Et tibi delphines pro rate terga dare,
Vt dederat quondam quo se cytharoedus Arion
Nautarum falsis abstulit insidiis.
55
Et tibi pro velis referunt inflare lacernas
Flamina Thyrrenis impositae gregibus
Et te deserto Syrenas adire Peloro
Dicitur et victas succubuisse tibi.
Egaeona ferunt ad te properare petentem
60
Qui dedit Egaeo nomen ob actu mari;
Et Scyllam et Glaucum atque Inoum Melicertam,
Quaeque et ceruleus nomina pontus habet,
Et pelagi varias ad te volitare volucres.
Teque sequi scopulos per mare fama sonat
65
Atque etiam Adriaci si tu legis aequoris oras
Ore canens venetum fortia gesta Patrum,
Dicunt cornigeros ad littora currere Faunos
Et celeres Satyros Oreadumque choros,
Panaque qui calamos Ladonis primus ad amnem
70
Compegit caera disparibus numeris;
Ad te monticolas Sylvanos ire canentem
Silenumque senem Iulia turba refert,
Et Dryades nymphas facilesque venire Napaeas
Naiades amnicolas et quoque Amadryades.
75
Obduci silvis et siccum littus opacis
Fertur et innumeras littus adire feras.
Denique te similem dicunt, Cassandra, poetae
Horrida quem quondam Thracia terra tulit.
Haec igitur sunt quae (quamquam natura negabat)
80
Me cogere rudes scribere versiculos.
Haec et amicitia tibi me iunxere perenni
Nec requiem calamis ipsa dedere meis.
Nec mirere: etenim quos nec nos novimus unquam
Fama odisse homines, fama adamare facit.
85
Ergo vale, o nostris semper lucubranda lucernis
Nympha, precor, generis spesque decusque tui.