Cassandra Fedele epigramma ad Cassandram

Testo base di riferimento: D. Cascasi, tesi di laurea Università di Padova, 1973-74

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


Ad Cassandram Fidelem poetissam epigramma

 

Quanta tua est probitas, quanta et praestantia linguae

      Quamque tuum prisco diferat ingenium

Vidimus et nobis monstravit epistola quam tu

      Misisti nuper nostro achademico.

5

O quam foelices nimium, Cassandra, parentes

      Natalique fuit grata Lucina tuo.

Illo nempe die non recordatus amorem

      Phetontis cinxit purpura clara deum.

Riserunt faciles undis Nereides et quae

10

      Siqua colunt sacrum numina Castalium

Nam Lybiae tu sola vales mulcere pericla

      Sola canum Scyllae vincere duritiem

Tollere sola tui poenas haec, Sysiphe, saxi

      Posset, tantalea summere poma manu,

15

Sola puellarum venetum tu gloria prolis,

      Sola potes duris mentibus esse quies,

Peligni doctam sileat modo carta Corinnam

      Cedat et Aurelii Cynthia culta modis.