Daniele Fini carmina 21

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Ad lectorem Operis Adriani Fini, eius genitoris

 

Hoc tu praegrandi, studiose, volumine duros

      In Solymos lector plurima comperies.

Quod sancti vates promulgavere videbis,

      Quod nova quodque olim pagina prisca tulit;

5

Antiqua et quod sit, Iudaeo interprete, Mosis

      Mille profanatis lex temerata locis.

Nulla solet nato praestari a Iudice, testis

      Suspectus cum sit pro Genitore fides.

Tu lege quodcumque est, te Iudice, mira patebunt,

10

      Et dignum multa dixeris esse fide;

Sacra Redemptoris per te praesagia nostri

      Sensibus inversis dilacerata leges.

Plura recognosces patefacta aenigmata vatum,

      Secreti et sancto codice quidquid inest.

15

Pessima quin etiam Solymorum probra dolosque

      Et scelerum normam, totque nefanda leges.

Auctoris nomen duxi tibi pandere, Lector,

      Quod tamen in tenebris maluit ille tegi.

Inclyta navifrago nomen dedit Adria ponto,

20

      Et solium summis Regibus illa fuit:

Haec fuit Auctoris genitrix; Ferraria nutrix

      Et genus et nomen Fina propago dedit.

Vndenas hiemes lustris ter quinque peractis,

      Et todidem messes non sine laude tulit.

25

Census et Estensis duodena ad lustra, quot annis

      Codicibus fisci claruit huius ope.

Huic operi, quod vix bisseptem viderat annos,

      Imposita est nondum morte suprema manus.

Hinc, precor, annosum venia dignare parentem,

30

      Si scriptis parvus grandibus error inest.

Nos homines, non Di; proprius mortalibus error;

      Pervigil haud semper magnus Homerus erat.