Ad Gloriosam Virginem Dei Matrem
Siderei Regina poli, spes unica mundi,
Stella procellosi portus, et aura maris,
Dum vovet hic alius tibi surda per aequora remex
Prospera per tumidas flamina sentit aquas.
5
Vidi ego nudatam remis in littore puppim
Quae fuerat rapido per freta pulsa noto;
Nam mare per Superum iuvenes duo forte relicto
Illyrii portu lintea tensa dabant;
Orta procella freto est, mox unda impellitur unda;
10
Non exspectato turbine vela tument;
Ebria ter frustra ratis evomet aequor in aequor,
Epotas frustra concha refundit aquas;
Vincitur ars vento; quod numquam deficit ulli
Praesidium poscunt, candida Virgo tuum;
15
Parva vovent humili iactati dona sacello
Laurati; per te salvus uterque fuit;
Munus in Adriaco mox litore puppe relicta,
Ad tua nudato templa tulere pede.
Sic mea promisso valuerunt pectora voto,
20
Et tibi Laureta munus in aede tuli.
O sacra christicolis aedes veneranda, subintrat
Nudatis genibus quam vice quisque pedum.
Nam tua te peperit genitrix hoc Anna sacello,
Quod thalamus patria Nazareth urbe fuit;
25
Quo te aluit mater, tibi quo mandata Tonantis
Nuncius aetherio missus ab axe tulit;
Quo tuus et vixit bissenis Filius annis:
Qui fuit hoc alitus conditor orbis erat.
Filius omnipotens postquam divinitus aulam
30
Sideream petiit, destituitque solum;
Cognita discipulis thalamo misteria tanta
Gesta tuo, hunc libuit rite dicare tibi;
Et sacra coeperunt celebrari hic mystica laude
Divina, et sanctis tura cremare focis.
35
Virginis effigies eadem, quae cernitur aede,
Iconica est, Lucae facta magisterio.
Christicolisque tuo veneraris Diva sacello,
Et tua turicremis ignibus ara calet.
Sed Maomethaeis, Galilei cultibus inde
40
Impliciti, cultum deseruere tuum;
Litus in illyricum castello fluminis istinc
Fertur ab angelica mox sacra cella manu;
Atria restiterant, thalami, penetrale, culina,
Porticus et patriae caetera claustra domus.
45
Dum tibi non curat votivas ferre tabellas
Incola, dum vera religione caret;
Nec pia tura focis tribuit, nec visitat aram,
Trans freta caelesti fertur at illa choro.
Nobilis haec Dominae Lauretae lucus in ora est,
50
A qua Laureti nomina templa tenent;
Ricina cui patria est (romana colonia quondam)
Ricina picena quae regione subest.
Lata sedent denso sacrata cubicula luco
Hac recubant avidis vix adeunda feris;
55
Finitimos mox fama ciet, iuvenumque senumque
Per nemus obscurum maxima turba ruit;
Semita non fuerat, subito pede semita nudo
Fit nova, mundatur cespitibusque solum.
Huc variis venere viri regionibus orti,
60
Mundati et nudo procubuere genu;
Dona tulere tibi populis testantia cunctis,
Semineces per te mox valuisse viros.
Aurea praedones iugulato gutture carpunt
Munera, denudant corpora caesa virum;
65
Turba frequens gravido timide tenebrosa subibat
Antra sinu, nullos sed timor ille fugat;
Densior et celeris solitoque frequentior arae
Postposito mortis dona timore tulit;
Sed pia tu mundi per te Regina necari
70
Hac tantis non vis caedibus arte viros.
Angelicos nutus tuus admonet ire ministros,
Hoc tremuit nutu signifer axe polus.
Ite, meum, dixti, vos hinc auferte sacellum,
Ne sit furtivae causa quibusque necis.
75
Vix ea; Virgineis mox iussis paruit, illud
Et tulit in montis turba ministra iugo:
Inscius intravit lucum oraturus ad aram;
Quam cupit, hanc nudo cernit abesse solo.
Suspicit, excelso videt hanc in vertice, turba
80
E nemore acclivis mox iuga montis adit;
Mirantur populi, miratur et incola montis;
Prae nimio stupidus quisque favore tremit.
Gemmea fert unus, fert alter et aurea dona:
Hic tibi mox donis accumulantur opes.
85
Perniciosa fames auri, sitibundaque pestis,
Quid premis innumeros insidiosa viros?
Hinc oritur geminos inter discordia fratres,
Vult coacervatas unus et alter opes.
Hic ait: hic vertex, residet quo Virginis ara,
90
Non tuus est, meus est. Hoc ait alter idem.
Dira movent pariter convitia, iurgia, lites;
Fit locus ingluvie litigiosus opum.
Vincula ne per te fiant enodia fratrum,
Hinc fert hanc caeli iussa ministra cohors;
95
Publica nota via est, excelsa cacumine montis,
Fertur in hanc aedes mox tua sacra viam.
Hic sedet, hic toto confers miracula mundo,
Et celeri hic miseris auxiliaris ope.
Finitimi cernunt nullo fundamine cellam,
100
Ne ruat haec terra deficiente timent.
Corticis hanc instar cupiunt circumdare muro,
Propositi votum mox sequiturque sui.
At novus hic paries priscum veneratus, hiatu
Emisso, immundum retulit inde pedem.
105
Vidimus has stupidi rimas hinc inde patenter,
Et thalamum et sanctae Virginis ora simul.
Vidimus infirmi sanatos corporis artus,
Vidimus incolumi hinc hos et abire pede;
Et genibus solidis qui se conatibus ullis
110
Flectere non poterat, flectitur ille tibi.
Hic voluisse viros baculi testantur adunci,
Picta tabella caput, pendula cera pedes;
Quin etiam si quis pendentes viderit uncos,
Viderit et manicas, remigis et pedicas,
115
Coctilibus pilis pendentes, mille cathenas,
Et gladios, clavos, spicula, tela, sudes,
Naufraga vela tholis, remos et transtra, rudentes,
Et consternatis esseda fracta feris,
Ex chalybe et galeas, loricas, scuta, secures,
120
Dicet: non Mariae, sed locus iste fabri est.
Totque fluentino testantur munera templo
Servatos homines, vela quot aequor habet.
Aede suburbana vidi miracula, ripa
Quae structa est nostra sedulitate Padi;
125
Plurima sub ramis vidi miranda salignis,
Hinc ea mox nostro est aedificata solo.
Tot tibi sunt subito delubra erecta per orbem,
Pisciculos Arnus, quot tenet Hybla favos.
Quae mihi natalem tribuit Ferraria, plura
130
Instaurata tenet, plurima saepe novat.
Binaque non multis fundantur mensibus, unum
Infera qua fuerat porta, superna patet;
Alterius struitur paries ubi Principis arx est,
Vrbis in extremo margine ad Eridanum.
135
Arx nova dicta Ducis, tua dicitur arx sed Olympi,
Cui Padus, huic caeli rivus amoenus aquae est.
Nil nisi fulmineo tutatur at illa fragore,
Quo sine quisque fit hac tutus in arce tua.
Suffugium miseris nostro nunc annue voto;
140
Fer mihi, sum Daniel, sum tibi servus, opem.
Supplicis exaudi gemitus, suspiria, questus,
Et mihi, quam miseris, protinus affer opem.
Subsidium nulli mitissima ferre recusas,
A te contrito dommodo corde petat;
145
Tu potis es procul hinc diram depellere pestem,
Vt sit te nobis praeside parta salus;
Anxia fit geminis Ferraria cladibus, orbis
Paene quibus totus fit lue fitque fame;
Tot viciae et lolium cereris miscentur acervo
150
Exiguo, ut nulli sit data vera seges.
Triticeo pro pane faba est vilisque phaselus,
Solaque pauperibus coctilis herba cibus.
Nil nisi sicca, cutis vestit mortalibus ossa,
Deforme impexo fit quoque crine caput;
155
Quisque fit invalidus ieiuno ventre, per urbem
Mortua sunt dira corpora multa fame.
Protinus hanc tacito furtim contagio gressu
Ingruit, et quae sunt semisepulta necat;
Illa viros sternit validos, qui viribus aequant
160
Atlantem, iuvenes perdit, et illa senes.
Iuncta cadaveribus vix sufficit area sacris
Aedibus, his etiam vix sacra fana vocant.
Supprime lora lues, inhumata cadavera ne sint,
Christicolas tellus neve profana tegat.
165
Nam Pater Omnipotens sontes ulciscitur omnes,
Insontes iisdem vulneribusque cadunt.
Seminat ardentes papulas discrimine nullo,
Inguina furtive reptile virus init.
Pustula quin etiam, febris, tonsilla, parotis,
170
Glandula mortales et sacer ignis edunt.
Vlceribus divis nulla his medicina medetur;
Praemoritur medicus, dum petit aeger opem.
Corpora foeda vehunt inhonoro funere plaustra,
Indefleta locus plurima solus habet.
175
Nulla sacerdotum comitatur turba cadentes,
Vt mos funeribus pompa nec ulla datur.
Nec David altisonos alternat cantibus ullis
Vnicolor monachus, versicolorque modos.
Ob scelerum noxas irascitur Arbiter orbis;
180
Nos contra his pressos fulmina dira iacit.
Namque superbus in hac residet, fur, invidus urbe,
Sacrilegus, praedo, seditiosus, atrox;
Deditus hac epulis, raptor, furibundus, adulter,
Hac capitis reus est, ultor, avarus, iners.
185
Prostat et hac meretrix multo mercabilis aere,
Hac quoque cum draucis urbe cinaedus inest.
Impulsus Deus his ultricia sumere tela,
Letifero sternit vulnere quosque pari.
Sed magis irritat mundi blasphemia Regem,
190
Lingua venenoso dum iacit ore nefas.
Non audita prius ditis convitia verbis
Expuit in Superos vir, puer atque senex.
Blasphemi Alphonsus linguam compescere curat,
Transfixa haec clavi cuspide saepe fuit.
195
Fulminat in superos ultrici haec saucia ferro,
In te spurca iacit quaeque nefanda potest.
Numina qui scelerat deglutiat atra vorago,
Impuro ignitus stridat in ore chalybs;
Corruat aut patulo telluris chasmate; saltu
200
Praecipiti e celsa turre ruatve salo;
Temporis atque ferat sterili dispendia solus,
Vlceris et rabiem sentiat inguinibus;
Det merito solus poenas, solusque reatus
Exitium ferat hic et luis atque famis;
205
Sons etenim multis insontibus officit unus:
Iratus fulmen nam Sator orbis habet.
Rerum opifex si vult ulcisci crimina mundi,
Vltaque vix partem dextera inermis erit;
Saepe lacessitus scelerum molimine vasto
210
Sustituit Dominus fulmina ture dato.
Grandibus admissis Ninivitas firma Tonanti
Vt luerent poenas, perdere cura fuit;
Induitur sacco peccator, vescitur herbis,
Fert Iona admonitus tura precesque Deo.
215
Propositum is revocat solita pietate misertus
Horum, flagiferam sustinuitque manum.
Rex David ingemuit simulac est factus adulter,
Et faciem simulac est homicida, scidit.
Hisque Redemptoris nostri clementia mota est,
220
Suscepit lacrymas ingenuasque preces;
Iamque cruentato prostraverat Angelus ense
Israelitarum millia multa virum.
Hierusalemque dein sternit mucrone; misertus
Mox Deus excidii: dextera cesset, ait;
225
Quam Siclis Regi sexcentis vendidit Horman,
Arae supposita est area lata novae.
Sacrificus super hanc holocaustum fert David orans
Numen, placata est protinus ira Dei.
Aureus est populo vitulus, quia cultus eidem,
230
Hunc contra Domini canduit ira sui.
Hos Deus actutum vult perdere, pro quibus orat
Moses; ultrices distulit ira manus.
Orbis in auctorem populus dum murmurat idem,
Quod plurimum longo tempore nectar edat,
235
Optatis, quod non vescatur carnibus unquam,
Cum sit de supero nausea facta cibo;
Mox extrema Deus castrorum ulciscitur igne;
Qui subito exstinctus Mose precante fuit.
Lactentem Domino Samuel vix obtulit agnum,
240
Pro populo Samuel vota secunda tulit.
Mose precante dies post septem lepra perempta
Est, Mariae ob noxam, quam tulit ipsa loquax.
Percusso ignitis serpentibus ira quievit,
Pro populo hoc etiam Mose precante, Dei,
245
Aeneus est factus serpens; si conspicit illum
Saucius infirmo corpore, sanus abit;
Ad Dominum precibus Moses, et frater acerra,
Iram pro populo sustinuere Dei.
Nuntiat Ezechiae mortem quam filius Amos,
250
Aeger is a Domino mox prece poscit opem;
Oranti omnipotens ter quinos contulit annos,
Rege et ab Assyrio libera colla dedit:
Rex Achab insontis laetatur funere Nabot,
Illius ut per vim vinea rapta foret;
255
Admonitus gemuit, sacco vestitus, et inde
Neglexit facili nec Deus aure preces;
Claviger intrepida Dominum ter fronte negavit,
Cui venia, ob lacrimas, inde tributa fuit.
Magdalena pedes Domini prostrata rigavit,
260
Tot lacrimis, mentem diluit ipsa quibus.
Immemor offensae, scelerum si poenitet illum,
Sic ait ore Deus Ezechielis, ero;
Nosque precaturos docuisset talia frustra;
Dimittas nobis debita nostra, Deus;
265
Ni totiens clemens vellet succurrere lapsis,
Erratis quotiens ingemuere suis.
Virgo decus mundi si nos peccavimus omnes,
Nos omnes scelerum poenituisse puta.
Anxia contrito fert hic suspiria corde;
270
Hic caput, hic pectus perculit, ille genas;
Hic passim lamenta sonant, sunt undique questus,
Ieiuna est parco maxima turba cibo:
Temporibus per te succedant gaudia nostris,
Nubibus ut sudum, noctibus utque dies;
275
Larga redundabit clementia caelitus ad nos,
Et procul hinc fugiet vis luis atque famis.