Ad Rosam amicam
Me sine tu Dominae tanges, mea littera, nostrae
Dulcia labra, manus, candida colla, sinus.
O! nimium felix, divis felicior altis,
Atque tuo domino, quod tibi tanta licent;
5
Illa volet primum nodis absolvere filum
Dentibus; accipias oscula blanda tibi;
Pluraque cum lacrymis cum te recluserit, et me
Noverit aegrotum, meque iacere toro,
Teque sinu furtim dissuta veste locabit,
10
Hic locus absconsae tum mihi mollis erit.
Hei mihi, cur pulicis formam Deus ipse negavit?
Nunc in te clausus, clauderet atque sinu:
Eae mihi sunt nugae, sunt somnia vana; tenellis
A Dominae labris basia sola feres.
15
Impia me miserum tristi torpore fatigat
Febris, et in viduo me tenet ipsa toro.
Quid tibi? Quid nocui febris teterrima mortis!
Haec mea cur rodis pectora tosta face?
Me sine; cur retines? cur tantum laedis amantem!
20
Ante suas nunc est dulcis amica fores.
Non mihi sunt pedicae; cur non resolutus ab altis
Praecipitor stratis, et loca grata peto?
Quid moror? ah demens! Heu febris languida vires
Abstulit, incoeptum pes mihi sistit iter.
25
Crura tremunt, veluti ventis data canna palustris,
Corporis et nequeunt pondere ferre sui.
Saepe tuos cupiens vultus, Rosa, cernere, tecta
Ad tua sic volui flectere lassus iter;
Saepius et volui surgens conscendere tergus
30
Cornipedis: semper spes mihi vana fuit;
Sum dubius vitae, nec vitae spes fuit ulla,
Interitus nostri bis patuere fores.
Non gracilis vena est, celeri sed turgida motu,
Cursibus assiduis irrequieta salit.
35
Languit invalidum corpus sine viribus ullis,
Semineces artus destituitque vigor.
Falcifera insomni mihi mors apparuit, illa
Quae perimit cunctos, hei mihi, qualis erat!
Vt vidi, perii; falcatum protinus ensem
40
Exerit, in nostros irruitura sinus.
Quid petis? Hic virides non sunt, en aspice, dixi,
Herbarum campi, falx secat ista quibus;
Nec Rosa, nec flores sunt hic; me torrida febris
Iugiter excruciat, me face scaevus amor.
45
Hinc fuge, ne febris tua destruat ignibus ossa;
Non tua lethifera cuspide tela timet.
Vix ea fatus eram, falcem super ossea terga
Sustulit et petiit me sine sola Stygem.
Iamque vale, nimis est scribendo dextera lassa.
50
Sit tibi cura mei, quae mihi cura tui est.
Hoc patienter agam, patienter ferre necesse est;
Te precor, ut pro me des pia vota Deis.