Girolamo Fracastoro carmina, 8

8. Ganimede

Ne timeas, Troiane Puer, quod in ardua tantum

Tolleris a terra: quod rostro, atque unguibus uncis

Te complexa ferox volucris per inania portat.

Audistine unquam sublimis nomen Olympi?

5

Audistine Iovis tonitru, qui fulmina torquet,

Qui pluit in terras, cui templa arasque dicatis

Vos homines, taurosque tua mactatis in Ida,

Quique etiam vestri est, si nescis, sanguinis auctor?

Ille ego sum. Non te haec volucris, sed Iuppiter est, qui

10

Haud praeda captus, cari sed amore Nepotis

In summum amplexu innocuo te portat Olympum:

Astra ubi tot spectare soles, ubi pulcher obit Sol

Ortusque occasusque suos, ubi candida noctes

Currit Luna nitens, Auroram Lucifer anteit.

15

Hic ego te in numero superum, domibusque deorum,

Ver ubi perpetuum, felix ubi degitur aetas,

Aeterna et semper viridis florensque iuventa,

Consistam; aequalemque annis pubentibus Heben

Officioque dabo comitem, qui pocula nobis

20

Laeta ministretis. Reliquum caelestibus una

Astragalis choreisque diem exercere licebit.

Pone metum, dilecte Iovi, melioraque longe

Prospicens, caram, Puer, obliviscere Troiam:

Neve deam te iam, et divorum regna petentem

25

Vlla canum, aut Idae nemorosae cura sequatur.