Girolamo Fracastoro carmina, 5

5. ver ad Ioannem Baptistam Turrianum Veronensem

Iam veniet Ver purpureum, iuvenisque revertens

Annus aget Zephyros, et caelo desuper alto

Deducet pleno genitalia semina cornu;

Vnde hominum genus, et pecudum, vitaeque natantum,

5

Et pictae volucres, et amantes roscida plantae

In venerem caeco aeterni rapiuntur amore.

Gaudete, o quicumque bonum speratis, agrestes,

Quorum amor est sobolis, studiumque nepotibus arva

Incolere, et parvas ulmis attollere vites;

10

Annus io, novus annus adest; mutatur et aetas

Et meliora novo nascuntur secula Mundo.

Bella pater procul, et diras Saturnus Erinnes

Arcebit caro e Latio, ac sub Tartara mittet.

Tum Letum et caecus Furor, et vesana Cupido

15

Perpetuis extra terra religata catenis

Persolvent poenas scelerum; at Pax alta per omnem

Italiam magno populos sub Caesare viset.

Ille autem insignis spoliis, et mille trophaeis

Instituet festos alta ad Capitolia ludos.

20

Stabit onusta ingens, Tarpeii ad limina templi

Quercus honore sacra, et praenuntia temporis aurei.

Tum vescae glandes; tum terra sponte ferente

Omnia, comparibus disiunget colla iuvencis

Agricola, et rudibus mirabitur hordea sulcis

25

Sponte adolere sua, et nullo frumento colono

Vndantem laetis segetem flavescere campis.

Noctibus in silvas et mollia prata serenis

Aetherio dulcis commixtum nectare rorem

Sudabit caelum; tenera qui lectus ab herba

30

Mortales saturet mensa dapibusque deorum.

Salve, magne Tybri, et vos natae Tybride Nymphae,

Tuque, senex pater Eridane, et, qui flumine Tusco,

Benace, in nostro placidus perlaberis agro.

Tuque, Athesis, cunctique amnes salvete Latini,

35

Diique omnes magnae Hesperiae, qui secula soli

Aurea Saturni primo meministis ab aevo;

Quum sepes vel limes adhuc communibus agris

Non foret, aut ulli variarent iugera sulci;

Sponte sua sed terra ferax daret omnia, et ipsae

40

Praeberent dulci victum de robore glandes.