Girolamo Fracastoro carmina, 3

3. ad M. Antonium Flaminium
et Galeatium Florimontium

Dum vos fatidicos vates, arcanaque sensa

Volvitis, atque animum caelesti nectare alentes,

Alloquiis, magnoque Dei consuescitis ori

Felices duce Giberto, Campense magistro:

5

Quid dicam miserum me agere, et quam ducere vitam

Irrequietum animi et quaerentem indagine vana

Naturam semper fugientem; quae se ubi paullum

Ostendit mihi, mox facies in mille repente,

Ceu Proteus, conversa sequentem eludit, et angit

10

Moerentem seniique horas cassumque laborem?

Nuper enim tenues species, simulacraque rerum,

Quae fluere ex ipsis dicuntur, perque meare

Omnia, dum sector meditans, tacitusque requiro

Avia silvarum, et secreta silentia solus,

15

Cognovi tamen his spectris illudier ipsis:

Vt sensus feriant nostros, semperque lacessant,

Perque fores, caulasque animae ludantque, meentque,

Ac remeent, ipsamque nec inter somnia linquant.

Ergo hoc elusum studio, fessumque labore

20

Tandem me miserata suos abduxit in hortos

Musa memor, tetricumque animum somno, atque quiete

Curavit, numerisque et blando carmine fovit.

Tum mihi: Quo tandem, o semper mortalia quaerens,

Hanc colere usque voles terram? numquamne relinques

25

Has tenebras, numquamne in lucem lumina tolles?

An nescis, quaecumque hic sunt, quae hac nocte teguntur,

Omnia res prorsus veras non esse, sed umbras,

Aut specula, unde ad nos aliena elucet imago?

Terra quidem, et maria alta, atque his circumfluus aer,

30

Et quae consistunt ex iis, haec omnia tenues

Sunt umbrae, humanos quae tanquam somnia quaedam

Pertingunt animos, fallaci et imagine ludunt,

Numquam eadem, fluxu semper variata perenni.

Sol autem, Lunaeque globus, fulgentiaque astra

35

Cetera, sint quamvis meliori praedita vita,

Et donata aevo immortali, haec ipsa tamen sunt

Aeterni specula, in quae animus, qui est inde profectus,

Inspiciens, patriae quodam quasi tactus amore,

Ardescit; sed enim, quoniam hic non perstat, et ultra

40

Nescio quid sequitur secum, tacitusque requirit,

Nosse licet circum haec ipsum consistere verum,

Non finem: verum esse aliud quid, cuius imago

Splendet in iis, quod per se ipsum est, et principium esse

Omnibus aeternum, ante omnem numerumque, diemque.

45

In quo alium Solem, atque aliam splendescere Lunam

Aspicias, aliosque orbes, alia astra manere,

Terramque, fluviosque alios, atque aera, et ignem,

Et nemora, atque aliis errare animalia silvis:

Denique cuncta alia cernas vegetantia vita.

50

Ergo, umbras quum iam satis, et specula illa, superque

Spectaris, longa iamdudum in nocte pererrans,

Fas tandem lucem, atque ipsum perquirere verum.

Quod quoniam longe seiunctum est corpore ab omni,

Nec nexus habet, aut affinem sensibus ullis

55

Naturam, scito esse animum tibi dissociandum

Corpore, purgandumque omni contage recepta,

Terrena labe, et mortalis luminis haustu:

Quaerendaeque aliae silvae, callesque tenendi

Sunt alii, meliorque Deum quae semita monstrat.

60

Haec Musa. O si te comitem dent rura beata

Bardolena mihi, o qui nos propter amoenum

Benacum viridi silvis in litore sistat:

Atque olea, lauroque tegat, detque abdita vatum

Sensa, et utramque Dei praecepta evolvere legem!

65

Rura, oro, Giberte, tuo Benacea vati

Da, viridesque oleas, et multa protege lauro.

Ille tuas laudes primum canet, et tua facta

Inclyta Maeoniis numeris ad sidera tollet.

Vt puerum mirata sacro cum Tybride Roma

70

Ante annos meritis titulis et honoribus auxit:

Vt res Romana, et sacrorum tradita iussu

Pontificum tibi summa in te uno saepe resedit;

Vt septem fremuere novis applausibus arces.

Macte animis, macte ingenio, tu traiicis aequor

75

Barbaricum, et ferro reges in bella ruentes

Alloquiis frenas, et coeptos ore tumultus,

Armaque, et hostiles animos, et proelia sedas:

Foedera, amicitiasque feris, pacemque reportas

Italiae, populisque Dei. Hec te tamen ingens

80

Terra capit: toto iuvenem tot plausibus orbe

Exceptum, tua te pietas, tua maxima virtus

In caelum vehit, et terrae dat spernere honores:

Dat contemnere opes, unique incumbere Olympo,

Ac folis Divorum epulis, et nectare pasci.

85

Haec ubi perpetuo cantavit carmine, et omnes

Respondent late rupes; tunc concitus oestro

Fatidico, plenusque Deo Davidica vates

Ipse etiam pater interpres oracula solvit,

Dignus qui ante omnes citharam pertractet eburnam

90

Quam quondam Solymae stupuere arcesque Sionis.