Girolamo Fracastoro carmina, 2

2. ad Danielem Rhainerium Veronae praefectum,
senatorem amplissimum

Rhaineri venerande, uno quo sospite, nondum

Iustitia, et virtus terris antiqua recessit,

Multa quidem monumenta tuis sub fascibus urbis,

Multa cadunt antiqua piorum et templa deorum,

5

Et Bromii vites, et amicae Pacis olivae.

Verum haec ex urbis re dilabuntur, et ipsi

Vltro etiam sua recta volunt procumbere divi.

Ah, saltem antiquo medicorum parcere ritu

Fasque, et suetus amor pietatis, et inclyta virtus

10

Magna tui valeant. valeant hoc more vetusto,

Quo nostri vixere atavi, vixere parentes,

Te duce venturi longum superare nepotes.

Sanctior hic templis, hic divam est sanctior aris,

Quem neque tempus edax potuit, nec secula tot iam,

15

Non belli rabies, non ipsum infringere ferrum:

Tantum est iustitiam violari, et foedera rumpi!

Scilicet et sacra est medicina, vetusque deorum

Inventum, et sacri medici, quibus auctor Apollo:

Qui revocare animas iam caligantibus Orci

20

Faucibus impositas ad carae munera vitae,

Aetheriosque haustus, et dulcia lumina possunt:

Qui genus innocuum, vitaeque ad publica nati

Commoda, divinas tantum didicere per artes

Exercere aevum, atque humanae praeesse saluti.

25

Hos aequum est te praecipue, longeque tueri,

Rhaineri, ante alios, idem cui cessit Apollo

Ipse suas artes, et munera nobilis otii:

Quemque domos divum docuit, perque omnia duxit

Sidera: quem Graio insignem Latioque cothurno

30

Secretas dedit Aonidum percurrere silvas,

Et calamos, citharamque humeris suspendit eburnam.

Idem te dulces Sophiae deduxit ad hortos,

Hortos quos ver perpetuum, quos aura Favonii

Semper alit, semper caelesti nectare pascit.

35

Salve, magne parens, qui tot virtutibus auctus

Vrbem iustitia, et divis in pace secundis

Egregiam moderare, Athesis qua flumine pulchro

Labitur, et placido secat arva virentia cursu.

Tu quoque, magna virum genitrix, urbs inclyta, salve,

40

Cura deum, Verona: tui cessere labores,

Aerumnaeque graves, atque horrida Martis imago,

Sanguinis et vesana sitis, et tristis Erinnys.

Barbara iam cessit rabies, et in Alpibus atrox

Saevitiam miles, gelidamque exercet ad Albim.

45

Iam duros nimium servitus, et fera iussa

Desuemus perferre, ullos non iam urbe tyrannos

Conspicimus, sed te, Rhaineri maxime, sed te,

Magne pater, uno tandem quo sospite, nobis

Iam bona Libertas rediit, Pacemque per agros

50

Laeta Ceres, Bacchique chorus comitantur ovantes.

Gaudete o quicumque boni speratis agrestes,

Quorum amor est sobolis, studiumque nepotibus arva

Incolere, et parvas ulmis attollere vites.

Tempus io, nunc tempus adest quo secula Parcae

55

Aurea nent, tandem quae nunc te praeside laeta

Incipiunt: sed erunt nobis tunc maxima quum te

Insignem sceptro Venetum, sanctaque tiara

Regna salutabunt terris diffusa, tuumque,

Qua Sol exoriens visit, qua deserit orbem

60

Occiduus, late clarum feret Hadria nomen.