Daniele Fini carmina 8

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


In laudem Herculis Grandis pictoris rarissimi

 

Pictorum prisci narrant monumenta poetae

      Persimili veris picta magisterio,

Decepisse viros, volucres, animalia, pictum

      Credula dum vivum turba putaret opus.

5

Fecit idem nostri pictura novissima Grandis,

      Quae veterum formis anteferenda fuit,

Qui nubes, pluvias, agitata tonitrua ventis

      Pinxit, et armato fulmina torta Iovi,

Et noctis tenebras, et veri splendida solis

10

      Lumina, terrarum quicquid et orbis habet.

Illius in tabulis hominum reserata videres

      Ora loqui, labris egrediente sono:

Sudorem facie, lacrimas, suspiria, motus,

      Et tremulos nutus ferre senile caput;

15

Quadrupedes, volucres, pisces, mare, flumina, montes,

      Omnia quae veris aequiparanda forent;

Currere per campos armenta simillima vivis,

      Carpere lanigeras fertile gramen oves.

Cursibus et lepores fruticosa requirere lustra,

20

      Quom celeres fugiunt lata per arva canes;

Per nemus ire lupos, per prata virentia damas,

      Mobilibus pisces nare videntur aquis;

Saepe canis pictum latravit vivus in ursum,

      Et timuit pictum saepius agna lupum;

25

Hinnit equae sonipes deceptus imagine falsae,

      Carpitur et pictae taurus amore bovis;

Mugiit in vituli lactentis vacca figuram,

      Ad volucrem pictam vera volavit avis.

Si puerum celebris pinxisset Zeuxidis, illum

30

      Viva racemiferum pertimuisset avis.

Si foret herculea facies Agamemnonis arte

      Picta, timanteum non latuisset opus;

Linea Protogenis crevisset quarta tabellae,

      Tempora si nossent Herculis illa manum;

35

Concolor effigies Veneris perfecta maneret,

      Solus apelleum si tetigisset opus

Iuppiter et nostro tenuisset ab Hercule pictus

      Ora tridentifero nobiliora Deo;

Prisca igitur Grandis cedant monumenta figuris,

40

      Corpore quae picto vivida membra tenent.