Antonio Tebaldeo carmina 30

Testo base di riferimento: S. Pasquazi, 1966

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor; I. Tomei, 2022


Ad Pyrrhum Malvitium

 

Felsinei sublimis honos lumenque senatus,

      Pyrrhe, inter raros connumerande viros,

Me satis atque super generosa Bononia sat me

      Detinuere tuae tecta benigna domus.

5

Iam vocat ad patrias mea me Ferraria sedes,

      Et me tam longum tempus abesse dolet.

Quod dignum tanto reddam tibi munere munus

      Discedens? Grates reddere, Pyrrhe, pudet.

Non mea centenis versantur rura iuvencis,

10

      Nec mea Caesareas arca reservat opes.

Sed mihi si saevus concesserit otia Mavors

      Nec nostram turbent classica rauca lyram

Ingrato hospitium non te tribuisse videbis,

      Nec frustra Musas detinuisse meas,

15

Grande tibi quod nulla queat delere senectus

      Munus ab Aoniis fontibus ipse feram;

Malvitiam grandi referemus carmine gentem,

      Vt trahat a longa nobilitate genus:

Quot dederit domus illa viros belloque togaeque,

20

      Claraque facta domi, claraque facta foris.

Securum nunc litus arat mea cymba, nec undis

      Audet adhuc vasti credere se pelagi

Ne tamen ingratus videar, tibi pauca relinquo

      Carmina, quae nostri pignus amoris erunt.