Ad Iouannem Picum Mirandulae comitem
Saepe rogas aliquid mittam tibi, Pice, legendum:
Da ueniam, possum mittere, Pice, nihil.
Solus habes lauri frondes, solusque Camenas,
Solus habes Phoebum, carmina solus habes.
5
Solus habes rerum causas geminamque Mineruam,
Sidera solus habes, omnia solus habes.
Ergo quid accipies? Potius mihi, Pice, teneris
Mittere, qui solus mittere cuncta potes.
Sic mala paupertas inopem me fecit, ut ipse
10
Hoc tibi uix possim mittere, Pice: nihil.