Giovanni Pico della Mirandola carmina 2

Testo base di riferimento: von W. Speyer, 1964 (1-10); S. Pasquazi, 1966 (11)

Cura dell'edizione digitale: M. Sartor, 2023


Ad amicum excusatio quod amet

 

Quid me nequitiae damnas? Quid dicis inertem

      Quem premat imposito pulchra puella iugo?

Quid virides annos studiis melioribus aptos,

      Quid frangi ingenium dicis, amice, meum?

5

Quod nec grande aliquid nec fortia bella capessam

      Enerventque animos carmen et umbra meos?

Vuror amans, fateor, sunt haec mea proelia, flammas

      Nec volo nec possum dissimulare meas.

Crimen at hoc certe nostrum, si crimen amare est,

10

      Non ego, si spectes, sed magis alter habet.

Cogimur, est animo maior vis indita nobis,

      Quae negat arbitrio vivere quemque suo.

Illa reluctantes violento vexat ab axe,

      Illa sua mentem sub ditione tenet.

15

Stat fati series, stat non mutabilis ordo,

      Stant leges, vetita non licet ire via.

Condita sunt primo firmataque foedera ab aevo

      Quae rata sanxerunt tempus in omne dei.

Si sequor hanc vitam, nobis haec vita sequenda est;

20

      Volvit ab imperio me mea stella suo.

Illa dedit stimulos nascentique indidit ignem,

      Vnde aliquid toto pectore semper amem.

Quippe suae primum cum sub velamina testae

      Spiritus aequali venit ab orbe meus,

25

Libra sub aetherei veniens tunc luminis auras

      Nobile tollebat clara nitensque caput.

Proximus haerebat telluris Scorpio proles

      Saguineusque sua Mars quoque sede fuit.

Tertia Thessalicae lustrabant tecta Sagittae

30

      Haecque inter longi cauda Draconis erat.

Ima suae tenuit terrestris Iuppiter aulae,

      Principiumque hiemis humidus Aegoceros.

Huic puer haerebat qui dis generosa coronat

      Pocula et a gelida nomina sumpsit aqua,

35

Saturnusque isdem nec non Cyllenius ales

      Sedibus excelsum tunc coluere polum.

Purpureus Titan et lumine Cypris amico

      Et sexta Pisces enituere domo.

Septimus hinc Aries sinuabat cornua longe,

40

      Navita Phrixeae praesidiumque fugae.

Ast ea quae nostri loca sunt praenuntia fati

      Pingebat madidis candida Luna comis,

Et qui per medios fluctus aequorque profundum

      Devexit praedam Taurus Agenoream;

45

Cara sequebatur fratrum concordia quorum

      Alterna vivit semper uterque vice.

Sublimis medio reptabat Cancer Olympo,

      Thebani tinxit qui fera tela ducis.

Huic assistebat fulvo Leo nobilis ore,

50

      Lucida qui meritis incolit astra suis.

Postremo recubans Astrea puella cubili

      Divinum vitae munus amica dedit.

Iudicet, Assyria qui stellas novit ab arte,

      Si mihi bella sequi, si nec amare licet.