Fausto Andrelino amores sive Livia 4, 5

Testo base di riferimento: G. Tournoy-Thoen, 1982

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


5.

Illa suo quondam fidissima Livia Fausto

      Verba salutifera scribit habenda manu.

Scribit et in celeres haec fertur epistola ventos;

      Non movet ingratos spreta querela deos.

5

Haec tamen accedunt nostri solatia casus,

      Quod fraudem obiicio, perfide Fauste, tuam.

Exprobrata iuvat deceptae iniuria amantis:

      Fit levior bilem quae vomit ira suam.

Quamvis nulla ream monuisset epistola mentem,

10

      Debueras sceleris conscius esse tui.

Clausus - an ignoras? - intra tua pectora iudex,

      Quam grave sit fracta crimen honusque fide?

Sed quoniam amissa est niveae reverentia frontis,

      Non venit in mentem laesa puella tuam.

15

Scilicet ista fuit veterum natura virorum

      Fallere foemineum, credula corda, genus.

Pegasis Oenone silvis errabat in altis,

      Dardana clivoso qua tumet Ida iugo.

Hanc Paris ut vidit subitum resolutus in ignem,

20

      Arsit ut in mediis arida ligna focis.

Tandem nympha tulit servo devicta precanti

      Nubere, quae magno flumine nata fuit.

At postquam insano saciata furore voluptas

      Languit, infido est illa relicta viro.

25

An tantum struxisse nefas? An, perfide, solam

      Me potes in viduo deseruisse toro?

Non soliti lusus, non oscula dulcia flectunt,

      Non meus ammissa virginitate pudor?

Non violata fides uni promissa puellae,

30

      Nec periurati terque quaterque dei?

Si tua rivalis successor regna teneret,

      Quae foret ex merito poena, ferenda foret.

Si fuerat tam certa tuae sententia menti,

      Vlla nec in patriam vela daturus eras,

35

Cur me discedens flentem simulator adisti?

      Cur vidi lachrymas ore bibente tuas?

Cur solatus eras verbisque affatus amicis

      Te fore supremum tempus adusque meum?

Hiccine pactus amor rapidos cito versus in Euros?

40

      Sic ego nescio qua pellice laesa queror?

An tibi Galla fuit Latiae praelata puellae?

      An venit externo gratior igne furor?

Ah quam mutati latum est discrimen amoris:

      Non decet Ausonios barbara moecha toros!

45

Non similis mos est, non consona lingua, nec unquam

      Gallica Romanum nomen amavit humus.

Illaque non mundo gens est spurcissima victu

      Et toto hyrcinus corpore foetor inest.

Non caput unctosum, nec caetera membra lavantur,

50

      Surdaque collectis sordibus auris olet.

Semper et atriti scabra rubigine dentes

      Turpis et insecto nauseat ungue manus,

Vndantique fluens naso pituita levatur.

      Sordida quae fulta corpora veste tegit,

55

Non amat aggesti nisi pondera flava metalli

      Et brevis a primo cessat amore furor.

Tu tamen has inter feces olidasque mephytes

      Negligis Hesperii corpora culta soli.

Nunc credam Armeniis sociatos tygribus agnos,

60

      Cum nulla ingenuo nausea facta tibi est.

Solvere venturo pro te pia vota parabam,

      Grataque natali ponere thura foco;

Atque tuos reditus conceptaque verba fovebam:

      Heu tutum est tacita proditione nihil!

65

Haec tandem duplici claudatur epistola versu,

      Vt sit perfidiae cognita causa tuae:

Credula fallaci decepta est Livia Fausto;

      Cauta sit exemplo quaeque puella meo.