Fausto Andrelino amores sive Livia 2, 8

Testo base di riferimento: G. Tournoy-Thoen, 1982

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


8.

Immemoris damnas diuturna silentia Fausti,

      Et nullum verbis pondus inesse meis.

Lata repentino vana est sententia motu:

      Omnia sunt variis discutienda modis.

5

Aspicimus cunctis geminas mortalibus aures,

      Ne rea iudicio pars vacet ulla suo.

Non erit admisso damnandus crimine vates,

      Si totum aequata lance rependis opus.

Rupta quidem, fateor, iunctae sunt foedera dextrae,

10

      Fluxit et exiguo tempore pacta fides.

Non tamen est nostro lapsus de pectore Nestor,

      Nec facit auctorem culpa professa reum.

Tollere nulla potest longarum maeta viarum

      Antiquum verae pignus amicitiae.

15

Crebrior optata properaret epistola cursu,

      Ni foret obstantis iusta querela morae.

Iam mea, quae fuerat toto notissima circo,

      Squallida nunc turpi languet avena situ.

Illa iacet penitus solito deserta favore

20

      Moestaque sopitis vocibus ora silent.

Sed quoniam levior manifestis cura querelis

      Et gravior tacito poena dolore venit,

Accipe pauca quidem, largo sed condita fletu,

      Vt quota sit nostri pars tibi nota mali.

25

Omnia si passae referam discrimina sortis,

      Vltima de gemino tempore gutta fluet.

Quid memorem indigna religatum compede patrem,

      Nostraque nescio quo praedia rapta modo?

Quid memorem ut nimio partam sudore Minervam

30

      Inscia ceu stolidum Curia temnat opus,

Nullaque possideat vigilatum praemia carmen

      Musaque vix ipsam pellere docta famem?

Fervida suppresso compescitur ira palato,

      Libera ne coeptum lingua sequatur iter.

35

Caetera si nostris fierent manifesta libellis,

      In miserum caderet vasta ruina caput.

Non gereret volucris nigrantes Delphyca pennas,

      Prodita ni tecto crimine nympha foret.

Omnia si tacitae servasset credita menti,

40

      Aridus haud mediis Tantalus esset aquis.

Si decerpta gravi caelasset ab arbore grana,

      Non mala funestum traderet omen avis.

Abdita detexit vetitae qui nomina Romae,

      Ille capistrata morte necatus obit.

45

Garrula dentato frenanda est aggere lingua,

      Indicat ut vincto firmior ore dea.

Impia sed nunquam parvo contenta reatu

      Nunc mea plus iusto sors pede colla premit.

Detulit, heu, certus nostras modo rumor ad aures

50

      Tinctaque letifero toela cruore dedit:

Scilicet immensum generosi pignus amoris

      Pressa quod immiti corpora peste tenet,

Obruta Lethaeo claudit quod lumina somno,

      Lumina vernantes inter habenda rosas.

55

Ah nimium properans stricto Libitina pheretro,

      In mea quam saeva commoda falce ruis!

Num satis est raptus primo Cornicius aevo?

      Num satis, ammisso Bessarione, queror?

Num mea funereo satis est soror abdita saxo?

60

      Hei mihi Lesboa doctior arte soror!

Saevior Hyrcana dempto Mors tygride foetu

      Et rigido Hyspani durior aere soli,

Debuit ipsa tui violenta potentia iuris

      Lenior et dominae mitior esse meae.

65

Huic nec nostra parem, nec saecula prisca tulerunt:

      Tanta sub eximio corpore forma fuit!

Hac nimium foelix radiabat lampade tellus,

      Vt vaga cum rutilo Cynthia fratre nitet.

Heu, heu, composita est facili quae foemina limo,

70

      Sola fuit merita digna perire nece.

Illa etenim vetitos dum carpit ab arbore foetus,

      Misit inexpertum sub tua iura genus.

O saltem misero crudelia fata dedissent,

      Vt moriens nostro staret amica sinu!

75

Aeterna premerem circundata lumina nocte,

      Exceptusque meo spiritus ore foret,

Nudaque fontano purgarem corpora rore,

      Mixtaque cum pingui cynnama thure darem;

Lata vel arsuro gemerem mea gaudia fulcro,

80

      Et tegeret cineres debita testa pios.

Et caelata brevi monstrarent carmina busto,

      Qualia sincerae foedera mentis erant:

"Rara verecundae fuerat cui gratia formae,

      Hic iacet ante suum Livia rapta diem".

85

Moesta gemit tellus, foelix canit undique caelum:

      Illud habet totum quo caret ista decus.

Hoc tantum superest misero solamen amanti,

      Vt fluat ex oculis sedula gutta meis,

Semper ut extinctum Clymeneia germina fratrem,

90

      Pignora ceu Phrygius luget adempta lapis.

Edita solicitum rumpent suspiria pectus,

      Dum properet vitae maeta suprema meae;

Ac velut ammissa desertus coniuge turtur

      Devia, posthabitis urbibus, arva colam,

95

Et queror in duros sicco sub stipite casus:

      Hic status, haec fato sunt loca digna meo.

Si qua igitur vidui tangit te cura poetae,

      Excusata meae tempora sortis habe.

Aut veniant hylari solantia carmina vultu,

100

      Aut mecum ammissas saepe querare faces.

Extinctam superas animam revocabis ad auras,

      Si tantum relevet littera missa malum.

Auxeris undanti si tristia funera luctu,

      Non erit optatis gratior hora meis.

105

Concidet haec brevior cumulato vita dolore:

      Ablata nullus vivit amator hera.