Zanobi da Strada carmina, 2

Testo base di riferimento: A. Hortis, 1879

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


2. Cenobius laureatus Florentinus

Non possum non esse tuus. Fortissima rerum

Omnipotens me vincit amor, quanquam una dolendi

Causa subest, nec magna parum quae turbat amantem.

Quid totiens nostras in tanto colle quaerelas

5

Spernis? et in vacuo calamum sermone fatigas?

Si te nobilitas generis, si gloria legum,

Si decus eloquii, morum si fama bonorum

Extollit, rebusque favet fortuna secundis,

Nec tibi iam meritus videor, cui nomen amici

10

Conveniat, quis vera neget? Tamen omnia solus

Aequat amor, paribusque animos complectitur ulnis.

Summa trahit, depressa levat, magnumque minori

Iungit. et alterna rerum statione triumphat.

Hunc re sperne precor. vel si rationibus obstes,

15

Expectes saturam ardentem, non carmen amicum.