Fausto Andrelino amores sive Livia 1, 7

Testo base di riferimento: G. Tournoy-Thoen, 1982

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


7.

Perdita si miseri mens est tibi subdita vatis,

      Cur possessa fero sub pede colla premis?

An proba sublimis merito tibi fama triumphi est,

      Si tua iam strato saeviat ira viro?

5

Ah nimium facilis res est, mihi crede, iacentem

      Vincere, qui nulla se tueatur ope!

Inclyta paganae praeponit Olympia palmae,

      Qui velit invicto digna trophaea viro.

Semper ab excelso quaerenda est fama triumpho:

10

      Maxima nam summis gloria rebus inest.

In nova magnanimi pugnant armenta leones,

      Nec facit ad tantam praeda minuta sitim.

Lemnia turbato quae suggerit arma Tonanti,

      Non nisi se magno sanguine pascit avis.

15

Ipse ferox elephas, niveo qui dente superbit,

      Horribili parvas non petit ore feras.

Vilia si modico domuisset monstra labore,

      Non foret Herculeae gloria tanta manus.

Tu quoque, cunctarum dux invictissime rerum,

20

      Ne vaga de minimo nomina vate geras,

Grandius armigerum decus est superare Tonantem

      Et dare luctantes sub tua iura deos.

Si tamen humana clarum de laude triumphum

      Concupis, unde tibi palma petatur, habes.

25

Impia quae nostros praedata est Livia sensus,

      Fortia fac dextrae sentiat arma tuae.

Maior erit, pharetrate puer, tibi gloria, quam si

      Vincta forent laqueis numina cuncta tuis.

Pulchrius hac nihil est, nihil est hac durius una:

30

      Forma quidem digna est vivere, corda mori.

Da, puer, arguto pulsandas pectine cordas,

      Da Methymnaeo cymbia plena mero.

Qui modo durus erat, tygrique immanior ipsa,

      Annuit et dextro sternuit ore deus.

35

Vt rigidum assidua teritur rubigine ferrum,

      Sic gravis assidua flectitur ira prece.