Fausto Andrelino bucolica 8

Testo base di riferimento: W. P. Mustard, 1918

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


Quirinus

Esse quid hoc dicam querulo quod semper in ore

Flebile carmen habes nec rebus laeta profanis

Inseris, o Corydon? Dulces modo cantat amores

Tityrus, amissum pulsus modo deflet agellum.

5

Diversum delectat opus; fastidit eisdem

Semper onusta cibis et eodem mensa sapore.

Pulchrior est varias tellus quae parturit herbas,

Ipsaque non uno confecta ex flore corona.

Corydon

Sulcandum est aequor ceu conscia tempora suadent;

10

Si fera perstat hiems, non est de litore tuto

Dissolvenda ratis, Zephyro sed danda secundo.

Vt strictum evasit furibundi militis ensem

Praecipiti saltu vicinam iactus in undam,

Tityrus uda gemit siccantem vellera caprum.

15

Postmodo frondosa lentum meditatur in umbra

Carmen, et erecta est bis senis ara diebus

Quae iuveni ablatum reddenti fumat agellum.

Nos quoque securi iuveniles lusimus ignes,

Nec quisquam tam laetus erat per compita festa;

20

Sublimem aereis feriebam saltibus auram.

Primas vere rosas, Cerealem aestate corollam

Cumque autumnali brumalia munera fructu

Noster habebat amor, furtivaque gaudia sumpsi.

Tunc bene, tunc capto fervens in pectore sanguis,

25

Mollities tunc apta fuit; nunc vita severo

Tempore mutata est, et maior cura subivit.

Intempestiva decerptum ex arbore sorbum

Tempora maturant et acerbos longa racemos.

Non tamen exhaustus vigor est nec languida segnis

30

Corpora torpor habet; quamvis iam tempus utrumque

Canescat, nondum digitis numerata recurrunt

Septima lustra meis; sed dulcia gaudia pellit

Sollicitudo gravis vultusque obnubilat albos.

Nulla adeo spinosa riget quae tempore longo

35

Anxietas non mitis eat; sed nostra dolores

Auget inexhaustos, nec durum avertere fatum

Tam tristis fortuna potest. Praesentia semper

Transactis peiora manent, nec certa futuri

Signa boni video; tanta est caligo malorum.

40

Nulla quidem est arbor docta quae falce notata

Non servet nostros inciso cortice versus;

Lassus et umbrosa recubans sub fronde viator

Carmine perlecto vires instaurat ademptas,

Et bona discedens auctori fata precatur.

45

Sed sine fruge labor, sed barbarus arida verba

Heu male singultans multo ditabitur aere

Et niveis incedet equis ostroque superbus

Contemnet morsu quem rustica cingit adunco

Fibula, et attrito vincta est cui sura cothurno.

50

Dulcis et Amphion et magnus habebitur Orpheus.

Quirinus

Barbarus ingenuas vis muneret inscius artes?

Vis humilem indigno vestitum murice asellum?

Ausonios repetas fines qua Martia septem

Addita Roma iugis reliquas supereminet urbes

55

Alta velut lentum pinus Cybeleia vimen.

Illic praesentes divos et prospera forsan

Sidera cognosces, ut Tityrus ipse solebat.

Corydon

Nescis, heu nescis quam sit mutata, Quirine,

Illorum natura deum; modulabile carmen

60

Degustant, fateor, sed nummi solus habendi

Fervet amor; radio solari est gratius aurum.

Quirinus

Huc modo, quid facias, Corydon, modo distrahor illuc,

Ceu dubius quo vertat iter si quando viator

Incidit in bivium; sed tandem Gallica tellus

65

Forsitan in sola tua damna resarciet hora.