incerti poetae carmina de gente Portensi, 1

1. ad magnificum dominum Ioannem
Portensem equitem splendidissimum

Candida Pieridum sacris ut nona viretis

Spirantes me florum inter mollesque rosarum

Frondes, Permesso non longe ab flumine, montis

Parnasi somno sopitum texit, ab imo

5

Pectore sic fatur: "Clara de laude tuorum

Pauca virum resonare sacro, Vincentia, plectro

Et celebri Latias de te virtute per urbes

Fert animus. Coepto vires mihi carmine, turbae

Aoniae si saepe faves, da, Phoebe, Thaliae.

10

Ausoniae salve, foelix Vincentia, terrae

Insignes reliquas divina laude Latinas

Ex<s>uperans urbes: populo foecunda situque

Clara nimis, laetae foelix atque ubere glebae

Et gemmis auroque potens viridisque iuventa,

15

Viribus atque armis pollens et robere firmo;

Consiliis verbisque senum tu pacis amatrix;

Te pudor et probitas decorat pietasque fidesque;

Tu Vestae pia sacra colis; tu semper honesti

Virtutumque parens, in relligione sacrisque

20

Diceris esse Numa et priscis celebrata Sabinis

Simplicitate magis. Mores, leges quoque servas,

Quas veteres coluere patres, ultrixque malorum,

Praemia digna bonis, meritos et reddis honores.

Dotibus his claram miris te laudibus ornant

25

Insignes iuvenes, quos saeva in praelia Mavors

Ire iubet, quorum fessis Bellona lacertis

Horrida dat vires: illi, clangore tubarum

Et lituum stridore accensi, spicula torquent

Quanta ferox quondam Phrygiis sub moenibus Hector,

30

Aeacides saevis Graium seu maximus armis,

Seu Pyrrhus rapidis subiit quum Pergama flammis,

Tradita quum Priami sacrata altaria circum

Aut latus aut iugulum rutilo mucrone reclusit,

Quanta vel Ausoniae telluris gloria Turnus,

35

Troius aut Latiis Aeneas magnus in arvis.

Sic, bello assueti, vitam pro laude pacisci

Ardent, et pulchra pro libertate labores

Mille pati, ut Senonum subito qui marte furores

Et domuit pressitque feros aurumque recepit,

40

Romuleo assertor patriae decoratus honore;

Impiger aut Libycos tanquam Marcellus in hostes,

Heu mortem insidiis inter qui martia tela

Oppetiit, patrio tectus minus ossa sepulcro;

Seu celeber spoliis veluti qui Lartis opimis;

45

Vtque ferox Cocles superavit laude, reciso

Ponte, suam laesus coxam, Tyberina fluenta;

Seu qui sacratis, vix iam credibile, flammis

Impositam torvo spectavit lumine dextram;

Inclytus aut tardis quondam ceu Maximus armis,

50

Effringens Libycas vires hostemque superbum,

Caedibus Italiam qui tot turbaverat annis,

Roma, tuos propria texit virtute penates.

Dant pariterque suae vires et robora genti

Quos genuisse ferunt te quondam: martia tanquam

55

Fulmina Cinna ferox, romani certa senatus

Spes populique salus; et gloria clara Perendus,

Externi generis, pulsat qui vertice Olympi

Sydera, poene tulit toto victricia mundo

Signa ferox, nullo fertur superatus ab hoste.

60

Et tibi nonne, decus Latiae Vincentia terrae,

Illa ego quas habui grandes hoc tempore vires

Laeta dedi? Toto qui fulget in orbe Sabellum,

Quantum vel coelo radiis vallatus acutis

Cynthius, aut intus quantum soror alma minores

65

Vsque focos reliquos aut quantum Phosphorus ignes.

Post hunc nonne dedi Perusinum vertice sacro

Franciscum solitum Phoebi dignissima plectro

Ludere? Non secum pi<m>pleo certet in antro

Vates, Castalii vitream seu fontis ad undam,

70

Pergite, quis studium celeri contingere cursu

Quam cupit Aonio chorus omnis vertice metam

Pierius: palma merita nam digna dabuntur

Praemia quae vestris patrio iam sanguine cretis.

Anguiger ille sacro quondam clarissimus ore

75

Matthaeus; clarusque simul sermone Pelasgo

Omnibonus, splendor Latiae telluris honosque,

Doctiloquo fultus tantum qui munere linguae

Ausoniae, chartis opus Arpinatibus ut par

Poene suum dederit; non illud avara vetustas

80

Deteret aut rapidae quae carpunt omnia flammae,

Illud non seri cineres, non impia laedent

Fata: data quantum mundus se lege tenebit

Vivet. Cumaeae sic saecula longa Sybillae

Vincet, vel Priami, Pylii seu Nestoris, annos.

85

Lecta sacro quem post Eliconis vertice Lusci

Serta virent; cuius moritura volumina nunquam

Et Latia tam digna toga, resonanda canoro

Pectine Apollineo. Domina et qui grammata in urbe

Vera dedit, priscus divini carmine vatis

90

Insertus laude insignis notusque Palaemon.

Portensis genuere laris quem stemmata, iure

Inclytus, ingenti fama perfertur ad astra,

Ioannes, Patavi grandi mercede professus,

Maxima dona deum, leges sacrataque iura.

95

Hos inter nituit claro Portensis honore

Franciscus, patria quo non fuit alter in urbe

Consiliis certis animoque potentior, omnis

Lux patriae, populique decus, spes, fama, salusque.

Clarus Alexander, genuit quem Nevia proles,

100

Legibus egregia Patavi cui primus in urbe

Iam locus atque ingens merces, data dignaque semper

Praemia; namque auxit leges divinaque iura,

Orbe quidem foelix, nitidis foelicior astris.

His quoque Paiello quondam qui sanguine cretus

105

Infert se sotium, gestis insignis avitis,

Guiielmus. Summosque domus Carola triumphos

Iam meruit virtute potens opibusque virisque.

Hinc fuit arguto qui mentis acumine cautus

Res mundi et varios coeli dignoscere motus

110

Quicquid et Alcidem docuit iam maximus atlas,

Pleiadas pluviasque Hyadas tardumque Bootem,

Noctivagaeque vias Lunae Solisque meatus

Et genus unde hominum, pecudes pictaeque volucres.

Caietane, tuae referes quoque gloria gentis

115

Nomen et omne decus, quondam tu summa Thienae

Sydereique poli cursus et gloria rerum,

Solibus hybernis et tardis noctibus omnes

Reddere tu certas causas rebusque creatis,

Et potis immensi forsan secreta tonantis,

120

Nota prius nullis, aeternaque foedera miris

Iuncta modis, tantumque homini crudeli a fata,

Noscere, quo maior toto non fulsit in orbe.

Ipse, inter primos praestanti pectore, Orontus

Grande tibi quondam, foelix Vincentia, nomen,

125

Multa, fidem propter, summa pietate pericla

Irriguoque, miser, multos sudore labores

Expertus tribuit, fuerat qui Troica dignus

Saecula et extremos transcendere Nestoris annos.

Multum etiam vobis fas nunc gaudere, iuventus

130

Vincentina, simul mihi quod tam chara, fuerunt

Quantum vestri Bromio ante patres Phoeboque gregique

Pierio sacroque choro: nam vertice ut illi

Astra suo feriunt, sic vos me nunc duce Musa.

Sed visum libuitque mihi consistere paucis,

135

Insignes iuvenes; vos nunc, quia nomen et ampla

Fama decusque acuunt, horter moneamque rogemque

Semper ut in studiis, sacrae dum munera Cyrrae

Nostrarumque libens tribuo decus omne sororum,

Quod decet (ut facitis) miro pergatis amore.

140

Divitias omnes superant niveosque lapillos

Purpureoque Tyri saturatas murice vestes,

Grandia vel nimio laetissima iugera cultu,

Divinae vatum laudes; sibi tempora lauro

Cinguntur viridi, maneant ut laude perennes.

145

Tempora labuntur, iuvenes, advertite mentem,

(Proh dolor!) et celeri properat mors impia gressu,

Forma bonum fragile est, penitus quam curva senectus

Depopulat; vivunt animi mortalia donis.

Venit ut ad Stygios, chara pro coniuge, lucos,

150

Si mollire Herebi Ditem Ditisque tremendi

Persephonem potuit cantu miserabilis Orpheus,

Dum nigrae stupuere domus Stygiique penates

Et canis et, nexae foedos pro crinibus angues,

Eumenides nullisque palus superanda carinis;

155

Thebanae Amphion clarus si conditor arcis

Grandia mota loco traxisse in moenia saxa

Humano fertur cantu: mollire canoris

Posse mihi vestras liceat nunc versibus aures".

Haec ait: et mihi tunc, per amoena vireta sopores

160

Carpenti placidos, ubi mollia prata ligustris

Vsque nitent niveis et florum mille colores

Luteolaeque decus violae ridentque rosarum

Frondes, sopitum quo me prius alma lacertis

Musa suis tulerat, qualis Titonia coniunx

165

Aurea, quum nitidum radianti vertice coelum

Fulgida, seu picto decorat quum lumine miris

Insignis radiis variisque coloribus Iris,

Visa abiens talis Musarum nona, Thalia.