Cornelio Paolo Amalteo carminum appendix, 1

Reference basis text: Claudia Zucchiatti, tesi di laurea Università degli studi di Trieste, 1971-72

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


1.

Te moriente, Tryphon, caelo sol decidit et nox

      Orbata est astris, te moriente, suis.

Haec cineres tegit urna tuos at Fama superstes

      Semper ad Eoos ibit et Hesperios.