Cornelio Paolo Amalteo carmina, 33

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


33. ad C. Paulum Amaltheum fratrem

Moriger hic equus est, quantum conspeximus ullum,

      Currit, si moneam, meque iubente manet.

Praeterea, incedit dum saxa per aspera, nobis

      Non hic, Paule, minus, quam timet ipse sibi.

5

Quanti, quaeso, putas sonipes emeretur amicus,

      Cui domini vita est quam sua cara magis?