Cornelio Paolo Amalteo carmina, 32

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


32. ad C. Paulum Amaltheum fratrem

Captos ludit amor, titubanteis reddit Iacchus

      Praecipitat socios turpis amicitia:

Perfidus efficitur, lucro qui gaudet avarus,

      Pauperie premitur ludere siquis amat.

5

His evitatis, medium quicumque tenebit,

      Hic merito felix, Paule, vocandus erit.