Cornelio Paolo Amalteo carmina, 31

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


31. C. Pauli Amalthei poetae laureati epitaphium.
Marcus Antonius Amaltheus concinnavit

Conditus hic ego sum decus ac nova gloria vatum,

      Paulus Amaltheus, prima favilla domus.

Quem Nao progenuit, coluit sacer Ordo Minorum

      Nec minus immensi pagina sacra Dei.

5

Caesaris Austriaci dum carmine gesta reponit,

      Heu! procul a patria mors violenta rapit.