Cornelio Paolo Amalteo carmina, 24

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


24. C. Pauli Amalthei carmen in Austriaden
Riccardi Bartholini Perusini ad Caesarem Maximilianum
Romanorum Imperatorem

Nostra nec immerito laetantur tempora, Caesar,

      Cum tot honestentur vatibus ingenuis,

Vt, quoniam tantum bacchantur bella per orbem,

      Sint qui facta ducum, qui tua gesta comant.

5

Qui tamen hos inter divino concitus Aestro

      Nescio quid maius conderet Iliade

Ricardus fuerit, Trasimeni natus ad undas,

      Qui canit heroo Norica bella pede.

Cui si quae praestas, servaveris ocia, Caesar:

10

      Redduntur -dices- tempora Vergilii.