Cornelio Paolo Amalteo carmina, 22

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


22. C. Pauli Amalthei Tetrastichon ad M. Antonium Fratrem

Tot nova iam nostro venere volumina seclo,

      Vt queat haec unus volvere nemo satis.

Quisquis iter faciet, veterum sibi, Marce, relicto

      Tramite de recta deviat ille via.