Cornelio Paolo Amalteo carmina, 21

Reference basis text: A. Benedetti, 1966-1969

Editing of the digital edition: S. Di Brazzano


21. eiusdem ad Riccardum poetam elegantissimum

Quam sibi Threicius devinxit Iasona vates,

      Venit ubi Aesonias aurea lana domos,

Tam tibi divino debet pro carmine Caesar,

      Riccarde, Ausoniae fama futura lyrae.

5

Vt qui sponte sua claro petit astra volatu,

      Carmine dicatur celsior ire tuo.