18. ad virum nobilissimum sapientissimumque
D. Io. Fuxmag. Magni Caesaris consiliarium
C. Pauli Amalthei Ode
Ecce iam montes nivibus liquescunt,
Glaeba iam putris zephyro movente
Solvitur, cunctis vigor et venustas
Rebus inesse
5
Cernitur; merces parat inquietus
Littore et siccas machinis carinas
Nauta deducit celer et perosus
Ocia currit,
Sive qua saevis Arar et Garumna
10
Defluunt undis Rhodanusque velox,
Sive qua Syrtis vada criminosae
Cogit harenae,
Sive qua Tigris patriaeque consors
Lambit Euphrates populos beatos.
15
Rusticus fortes rigido iuvencos
Iungit aratro,
Miles accepto sagulo atque vallo
Sarcinis lectis inimicus hostem
Fortis invadit fluidoque manant
20
Funera tabo.
Ergo quid Caesar, quid agat venusta
Caesaris proles, modulare Clio.
Ille secretos penitus meatus
Intrat Olympi;
25
Stella quae nato faveat, quis ortus
Aptior bello meditatur atque
Mente praesenti meliora nectit
Postera lapsis.
Caesar occulti bonus est aruspex,
30
Non egens fibris ovium boumve,
Sed nec apprensa regione coeli
Praepete penna.
Distat hinc multum generosa proles
Caesaris cura studioque, et alta
35
Calle diverso petit ociosi
Regna Tonantis.
Hic Theramnaeos superat gemellos,
Cessit Alcidesque feroxque Bacchus,
Nec minus tetrae domitor Medusae
40
Atque Chimaerae.
Ergo collectas lituo phalanges
Ducere in Martem parat et rebelles
Pannones aequo superare bello
Alite dextro:
45
Qualis in coelo superum cohortes
Thracius quondam deus ordinatim
Laetus instruxit dedit et feroci
Signa Typhoeo,
Phoebe (si recte memini) canoro
50
Aere mutaras citharam nec arcu
Sordidus tota penitus fugasti
Mole Gigantas,
Iupiter summa iaculans ab arce
Pelion telo ruit atque Olympum.
55
Hei mihi haud fas est homini deorum
Sceptra tenere!
Pannon infelix miseret tui me;
Non vides, quae te maneat ruina?
Iure nec certo, nec adhuc probante
60
Numine pugnas.
Antequam Maiae redeant Calendae,
Vndique accensam patriam videbis
Marte, Vulcano, fame, caede, luctu,
Milite nostro.
65
Anne iam nosti dominum Quiritum,
Quem graves aiunt domuisse Belgas,
Nota num virtus Iacobi et artes
Christophoreae?
Scimus aspersum caput atque manes
70
Mathiae invisos superis et Albam
Esse sub magni ditione sceptri
Maximiani.
Ista te iusti monuere Divi,
Vt semel scires quid agas, quid ultra
75
Proderis: solves meritas fluenti
Sanguine poenas.
Nam deum semper pede negligenti
Ira praecedit graviusque tanto
Plectitur sons, quo mala longiori
80
Distulit aevo.