16. ad peritissimum consultissimumque iuris doctorem
magnificum virum I. Fuxmag. Maximilliani Romanorum Regis
a secretis C. Pauli Amalthei Epigramma
Si ludo, Fuxmagge, tibi, qua fronte pudorem
Nostrum, quis verbis, qua ratione tegam,
Quod tam nostra diu siluit non rustica Clio
Et scio me veri criminis esse reum?
5
Si tamen admittis tenuis purgamina culpae:
Commoditas Musis non fuit ulla meis.
Non laurus, undasve dei, non enthea vatis
Pectora turbidulis suscipit Ister aquis.
Maecenas mihi nullus erat nec prodigus ore
10
Pollio restituit arvula rapta mihi.
Ergo qui poteram turbato pectore sortem
Et genus et mores commemorare tuos?
At cecini, dices, ad magni Caesaris urnam:
Sic defectus olor morte premente canit.
15
Crede mihi, incultis sterilescunt vitibus uvae
Nec segetes reddit non bene cultus ager.